Löydetty 145 Tulokset: iustitia

  • Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis, et sicut lanam sic devorabit eos tinea; iustitia autem mea in sempiternum erit, et salus mea in generationes generationum. (Liber Isaiae 51, 8)

  • in iustitia fundaberis. Procul eris ab oppressione, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi. (Liber Isaiae 54, 14)

  • Omne vas, quod fictum est contra te, frustra erit. Et omnem linguam insurgentem tibi in iudicio confutabis: haec est hereditas servorum Domini et iustitia eorum ex me, dicit Dominus. (Liber Isaiae 54, 17)

  • Haec dicit Dominus: “Custodite iudicium et facite iustitiam, quia iuxta est salus mea, ut veniat, et iustitia mea, ut reveletur”. (Liber Isaiae 56, 1)

  • Tunc erumpet quasi aurora lumen tuum, et sanatio tua citius orietur; et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te. (Liber Isaiae 58, 8)

  • Propter hoc elongatum est iudicium a nobis, et non apprehendit nos iustitia; exspectamus lucem, et ecce tenebrae, splendorem, et in caligine ambulamus. (Liber Isaiae 59, 9)

  • Et conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stat, quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. (Liber Isaiae 59, 14)

  • Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat; et salvavit sibi brachium suum, et iustitia eius ipsa confirmavit eum. (Liber Isaiae 59, 16)

  • Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius; indutus est vestimentis ultionis et operuit se zelo quasi pallio. (Liber Isaiae 59, 17)

  • Propter Sion non tacebo et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustitia eius, et salus eius ut lampas accendatur. (Liber Isaiae 62, 1)

  • Et iurabis: “Vivit Dominus!” in veritate et in iudicio et in iustitia, et benedicentur in ipso gentes et in ipso gloriabuntur. (Liber Ieremiae 4, 2)

  • In diebus illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabunt eum: Dominus iustitia nostra. (Liber Ieremiae 23, 6)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina