Löydetty 145 Tulokset: iustitia

  • In diebus illis salvabitur Iuda, et Ierusalem habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabit eam: Dominus iustitia nostra. (Liber Ieremiae 33, 16)

  • et dicetis: Domino Deo nostro iustitia, nobis autem confusio faciei, sicut hodiernus dies homini Iudae et habitatoribus Ierusalem (Liber Baruch 1, 15)

  • Domino Deo nostro iustitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut hic dies; (Liber Baruch 2, 6)

  • Iustificationes autem eius non cognoverunt neque ambulaverunt in viis mandatorum Dei neque semitas disciplinae in iustitia eius ingressi sunt. (Liber Baruch 4, 13)

  • Praeibit enim Deus Israel cum laetitia in lumine maiestatis suae, cum misericordia et iustitia, quae est ab ipso. (Liber Baruch 5, 9)

  • Sed et si conversus iustus a iustitia sua, fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ipse morietur, quia non commonuisti eum: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius, quas fecit; sanguinem vero eius de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 3, 20)

  • et si fuerint tres viri isti in medio eius, Noe, Danel et Iob, ipsi iustitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 14, 14)

  • et Noe et Danel et Iob fuerint in medio eius, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi iustitia sua liberabunt animas suas. (Prophetia Ezechielis 14, 20)

  • Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum. (Prophetia Ezechielis 18, 20)

  • Omnes iniquitates eius, quas operatus est, non memorabuntur ei; in iustitia sua, quam operatus est, vivet. (Prophetia Ezechielis 18, 22)

  • Si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes iustitiae eius, quas fecerat, non recordabuntur; in praevaricatione, qua praevaricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 24)

  • Cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur; in iniustitia, quam operatus est, morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 26)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina