Löydetty 278 Tulokset: legem vindictae legis Mosi

  • Dixit ergo eis Pilatus: “Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum!”. Dixerunt ei Iudaei: “Nobis non licet interficere quemquam”, (Evangelium secundum Ioannem 18, 31)

  • Responderunt ei Iudaei: “Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 7)

  • Surgens autem quidam in concilio pharisaeus nomine Gamaliel, legis doctor honorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri (Actus Apostolorum 5, 34)

  • et statuerunt testes falsos dicentes: “Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et Legem; (Actus Apostolorum 6, 13)

  • qui accepistis legem in dispositionibus angelorum et non custodistis”. (Actus Apostolorum 7, 53)

  • Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit: “Putasne intellegis, quae legis?”. (Actus Apostolorum 8, 30)

  • Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: “Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite!”. (Actus Apostolorum 13, 15)

  • Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderant, dicentes: “Oportet circumcidere eos, praecipere quoque servare legem Moysis!”. (Actus Apostolorum 15, 5)

  • dicentes: “Contra legem hic persuadet hominibus colere Deum”. (Actus Apostolorum 18, 13)

  • At illi cum audissent, glorificabant Deum dixeruntque ei: “Vides, frater, quot milia sint in Iudaeis, qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis; (Actus Apostolorum 21, 20)

  • his assumptis, sanctifica te cum illis et impende pro illis, ut radant capita, et scient omnes quia, quae de te audierunt, nihil sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. (Actus Apostolorum 21, 24)

  • clamantes: “Viri Israelitae, adiuvate! Hic est homo, qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens, insuper et Graecos induxit in templum et polluit sanctum locum istum”. (Actus Apostolorum 21, 28)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina