Löydetty 278 Tulokset: legem vindictae legis Mosi

  • Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici? (Epistula ad Hebraeos 7, 11)

  • Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat. (Epistula ad Hebraeos 7, 12)

  • qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis, (Epistula ad Hebraeos 7, 16)

  • Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes; sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum consummatum. (Epistula ad Hebraeos 7, 28)

  • Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui offerant secundum legem munera; (Epistula ad Hebraeos 8, 4)

  • enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et omnem populum aspersit (Epistula ad Hebraeos 9, 19)

  • Et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio. (Epistula ad Hebraeos 9, 22)

  • Superius dicens: “Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi”, quae secundum legem offeruntur, (Epistula ad Hebraeos 10, 8)

  • Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur; (Epistula ad Hebraeos 10, 28)

  • Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “Diliges proximum tuum sicut teipsum”, bene facitis; (Epistula Iacobi 2, 8)

  • Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. (Epistula Iacobi 2, 10)

  • Qui enim dixit: “Non moechaberis”, dixit et: “Non occides”; quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis. (Epistula Iacobi 2, 11)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina