Löydetty 57 Tulokset: ostendit
Retentum pallium ostendit marito revertenti domum (Liber Genesis 39, 16)
Respondit Ioseph: “Somnium regis unum est: quae facturus est, Deus ostendit pharaoni. (Liber Genesis 41, 25)
Dixit ergo ad Ioseph: “Quia ostendit tibi Deus omnia, quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? (Liber Genesis 41, 39)
dixit ad filium suum: “Non sum fraudatus aspectu tuo; insuper ostendit mihi Deus semen tuum”. (Liber Genesis 48, 11)
At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi tentavit eum (Liber Exodus 15, 25)
Haec autem erat factura candelabri: ex auro ductili, tam medius stipes quam flores eius. Iuxta exemplum, quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum. (Liber Numeri 8, 4)
Et ostendit vobis pactum suum, quod praecepit, ut faceretis, et decem verba, quae scripsit in duabus tabulis lapideis. (Liber Deuteronomii 4, 13)
De caelo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum; et audisti verba illius de medio ignis, (Liber Deuteronomii 4, 36)
atque dixistis: “Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam; vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod, loquente Deo cum homine, vixerit homo. (Liber Deuteronomii 5, 24)
Quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suae, quae collegerat; insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. (Liber Ruth 2, 18)
Dixitque ei Eliseus: “Vade, dic ei: Sanaberis. Porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur”. (Liber II Regum 8, 10)
Dixitque Hazael: “Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam?”. Et ait Eliseus: “Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore”. (Liber II Regum 8, 13)