Löydetty 57 Tulokset: ostendit
Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis; (Evangelium secundum Lucam 4, 5)
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob”. (Evangelium secundum Lucam 20, 37)
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. (Evangelium secundum Lucam 24, 40)
Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. (Evangelium secundum Ioannem 20, 20)
dixitque ad illos: “Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem; (Actus Apostolorum 10, 28)
Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. (Epistula I ad Corinthios 4, 9)
Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius; (Epistula II ad Timotheum 4, 14)
Et sustulit me in spiritu super montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo, (Apocalypsis Ioannis 21, 10)
Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni. (Apocalypsis Ioannis 22, 1)