Löydetty 63 Tulokset: remissionem peccatorum

  • Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam. (Liber Leviticus 25, 10)

  • in mortibus peccatorum; producatque ea in laminas et affigat altari, eo quod attulerunt ea Domino, et sanctificata sunt, ut sint pro signo filiis Israel”. (Liber Numeri 17, 3)

  • Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris progenies hominum peccatorum, ut augeretis furorem irae Domini contra Israel. (Liber Numeri 32, 14)

  • Cum conversi fueritis ad illum in toto corde vestro et in tota anima vestra, ut faciatis coram illo veritatem, tunc revertetur ad vos et non abscondet a vobis faciem suam amplius. Et nunc aspicite, quae fecit vobiscum, et confitemini illi in toto ore vestro. Benedicite Dominum iustitiae et exaltate regem saeculorum. Ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum. Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo. Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam? (Liber Thobis 13, 6)

  • Et iussit convivium praeparari magnificum cunctis principibus et servis suis, convivium Esther; et dedit remissionem tributi universis provinciis ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem. (Liber Esther 2, 18)

  • Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit, (Liber Psalmorum 1, 1)

  • quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi, dentes peccatorum contrivisti. (Liber Psalmorum 3, 8)

  • Consumatur nequitia peccatorum; et iustum confirma: scrutans corda et renes Deus iustus. (Liber Psalmorum 7, 10)

  • TETH. Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas, (Liber Psalmorum 37, 16)

  • quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem iustos Dominus. (Liber Psalmorum 37, 17)

  • Non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae, non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. (Liber Psalmorum 38, 4)

  • quia zelavi super gloriantes, pacem peccatorum videns. (Liber Psalmorum 73, 3)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina