Löydetty 359 Tulokset: sanguinem legem

  • Anima enim omnis carnis, sanguis est anima eius, unde dixi filiis Israel: Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima omnis carnis sanguis eius est; et, quicumque comederit illum, interibit. (Liber Leviticus 17, 14)

  • Non eris criminator et susurro in populo tuo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 16)

  • Ista est lex nazaraei, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae, exceptis his, quae invenerit manus eius. Iuxta quod devoverat, ita faciet secundum legem consecrationis suae. (Liber Numeri 6, 21)

  • Primogenitum autem bovis vel ovis vel caprae non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino; sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. (Liber Numeri 18, 17)

  • Ecce populus ut leaena consurget, et quasi leo erigetur; non accubabit, donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat”. (Liber Numeri 23, 24)

  • De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea, qui nesciens fuderit sanguinem; et, exceptis his, alia quadraginta duo oppida dabitis, (Liber Numeri 35, 6)

  • eligetis urbes, quae esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint; (Liber Numeri 35, 11)

  • tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas sex, qui nolens sanguinem fuderit. (Liber Numeri 35, 15)

  • Non polluetis terram habitationis vestrae, quia sanguis polluit terram, nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit. (Liber Numeri 35, 33)

  • trans Iordanem in terra Moab coepitque Moyses explanare legem hanc et dicere: (Liber Deuteronomii 1, 5)

  • Hoc solum cave, ne sanguinem comedas; sanguis enim eorum anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus. (Liber Deuteronomii 12, 23)

  • et offeres holocausta tua, carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui; sanguis hostiarum tuarum fundetur in altari, carnibus autem ipse vesceris. (Liber Deuteronomii 12, 27)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina