Löydetty 553 Tulokset: secundum

  • Et venerunt viri ad Holofernen et nuntiaverunt ei secundum verba haec. (Liber Iudith 3, 5)

  • Contestamur vobis caelum et terram et Deum eorum et Dominum patrum nostrorum, qui ulciscitur in nos secundum peccata nostra et secundum peccata patrum nostrorum, ut non faciat secundum verba haec in hac die”. (Liber Iudith 7, 28)

  • Si autem transierint isti quinque dies, et non fuerit super nos adiutorium, faciam secundum verba vestra”. (Liber Iudith 7, 31)

  • Si autem steteris in conspectu eius, noli timere corde tuo, sed renuntia illi secundum verba tua, et bene tibi faciet”. (Liber Iudith 10, 16)

  • Et adducam te per mediam Iudaeam, usque veniam contra Ierusalem et ponam sedem tuam in medio eius, et adduces eos sicut oves, quibus non est pastor. Et non muttiet canis lingua sua contra te, quoniam haec dicta sunt mihi secundum praescientiam meam et renuntiata sunt mihi, et missa sum nuntiare tibi”. (Liber Iudith 11, 19)

  • Et nunc tu es speciosa in aspectu et bona in verbis tuis. Quoniam, si feceris secundum quod locuta es, Deus tuus erit Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor regis sedebis et eris nominata per omnem terram”. (Liber Iudith 11, 23)

  • Et dixit Iudith ancillae suae, ut staret extra cubiculum et observaret exitum eius sicut cotidie; exire enim se dixit ad orationem suam, et Bagoae locuta est secundum verba haec. (Liber Iudith 13, 3)

  • et misit illud in peram escarum suarum. Et exierunt ambae simul secundum consuetudinem suam quasi ad orationem. Transeuntesque castra gyraverunt totam vallem illam et subascenderunt montem Betuliae et venerunt ad portas eius. (Liber Iudith 13, 10)

  • Postquam autem aurora orta est, suspenderunt caput Holofernis super murum; et accepit omnis vir arma sua, et exierunt secundum cohortes ad ascensiones montis. (Liber Iudith 14, 11)

  • Post illos autem dies rediit unusquisque in hereditatem suam, et Iudith abiit in Betuliam et demorata est in possessione sua. Et facta est secundum tempus suum clara in omni terra, (Liber Iudith 16, 21)

  • Nec erat qui cogeret ad bibendum, quoniam sic rex statuerat omnibus praepositis domus suae, ut facerent secundum uniuscuiusque voluntatem. (Liber Esther 1, 8)

  • “Secundum legem quid oportet fieri Vasthi reginae, quae Asueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluit?”. (Liber Esther 1, 15)


“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina