Löydetty 128 Tulokset: umbra alarum tuarum

  • Quae ait: “Inveniam gratiam ante oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum”. (Liber Ruth 2, 13)

  • Ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit: “Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam hodie et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum. (Liber II Samuelis 19, 6)

  • Proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi; et ecce angelus tetigit eum et dixit illi: “Surge, comede!”. (Liber I Regum 19, 5)

  • Cui ait Isaias: “Hoc erit tibi signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem, quem locutus est: Vis ut accedat umbra decem gradibus, an ut revertatur totidem gradibus?”. (Liber II Regum 20, 9)

  • Peregrini enim sumus coram te et advenae, sicut omnes patres nostri; dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est spes. (Liber I Paralipomenon 29, 15)

  • Dixi quoque Levitis, ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandam diem sabbati. Et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum! (Liber Nehemiae 13, 22)

  • Ierusalem, civitas sancta, flagellabit te in operibus manuum tuarum. (Liber Thobis 13, 9)

  • Et hoc in omne, quod latissimum est, provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctae uxores, tam maiorum quam minorum, deferent maritis suis honorem”. (Liber Esther 1, 20)

  • Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. (Liber Iob 3, 5)

  • Nonne timor tuus est fiducia tua, spes tua est perfectio viarum tuarum? (Liber Iob 4, 6)

  • Hesterni quippe sumus et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram. (Liber Iob 8, 9)

  • Numquid bonum tibi videtur, si opprimas me et calumnieris me, opus manuum tuarum, et super consilium impiorum arrideas? (Liber Iob 10, 3)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina