Löydetty 71 Tulokset: universam

  • Et obtulerunt habitaculum et tabernaculum et universam supellectilem, fibulas, tabulas, vectes, columnas ac bases, (Liber Exodus 39, 33)

  • Nullus hominum sit in tabernaculo conventus, quando pontifex ingreditur sanctuarium, ut expiet se et domum suam et universam congregationem Israel, donec egrediatur. (Liber Leviticus 16, 17)

  • Vivo ego, et implebit gloria Domini universam terram! (Liber Numeri 14, 21)

  • omnes civitates, quae sitae sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque Salcha et Edrai, civitates regni Og in Basan. (Liber Deuteronomii 3, 10)

  • et Galaad ac terminos Gesuri et Maachathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Salcha, (Liber Iosue 13, 11)

  • Manasse, a Mahanaim universam Basan, cunctum regnum Og regis Basan omnesque vicos Iair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida; (Liber Iosue 13, 30)

  • Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens: “Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthim”. (Liber I Samuelis 7, 3)

  • Num hodie coepi consulere pro eo Deum? Absit hoc a me, ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi, adversus universam domum patris mei; non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande”. (Liber I Samuelis 22, 15)

  • Quam ob rem considera et recogita quid facias, quoniam malum decretum est adversus dominum nostrum et adversus domum eius universam. Et ipse filius Belial est, ita ut nemo ei possit loqui”. (Liber I Samuelis 25, 17)

  • Secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David. (Liber II Samuelis 7, 17)

  • Baana filius Ahilud regebat Thanach et Mageddo et universam Bethsan, quae est iuxta Sarthan subter Iezrahel, a Bethsan usque Abelmehula et usque ultra Iecmaam; (Liber I Regum 4, 12)

  • Venit autem Roboam Ierusalem et congrcgavit universam domum Iudae et tribum Beniamin, centum octoginta milia electorum virorum bellatorum, ut pugnaret contra domum Israel et reduceret regnum Roboam filio Salomonis. (Liber I Regum 12, 21)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina