Löydetty 71 Tulokset: universam

  • Ideo super Moab eiulabo et super Moab universam clamabo, super viros Cirhareseth plorabitur. (Liber Ieremiae 48, 31)

  • Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram; et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem combustionis. (Liber Ieremiae 51, 25)

  • Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti eorum in medio idolorum suorum, in circuitu ararum suarum, in omni colle excelso, in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam, locum ubi obtulerunt tura redolentia universis idolis suis. (Prophetia Ezechielis 6, 13)

  • Canite tuba, praeparentur omnia, sed non est qui vadat ad proelium; ira enim mea super universam pompam eius. (Prophetia Ezechielis 7, 14)

  • tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum et aurum, et fuerunt quasi folliculus ex areis aestivis, et rapuit ea ventus, nullusque locus inventus est eis; lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus et implevit universam terram. (Prophetia Danielis 2, 35)

  • Et sic ait: “Bestia quarta regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis et devorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam. (Prophetia Danielis 7, 23)

  • Et exiit fama haec in universam terram illam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 26)

  • Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, (Evangelium secundum Matthaeum 14, 35)

  • Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 27)

  • A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 45)

  • et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. (Evangelium secundum Marcum 6, 55)

  • et ait ei Diabolus: “Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam: (Evangelium secundum Lucam 4, 6)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina