Löydetty 82 Tulokset: verbo

  • Et dixit Dominus ad me: “Bene vidisti, quia vigilo ego super verbo meo, ut faciam illud”. (Liber Ieremiae 1, 12)

  • quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi eis in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocautomatum et victimarum. (Liber Ieremiae 7, 22)

  • Ecce veniunt filii tui, quos emisisti, veniunt congregati ab ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in Dei gloria. (Liber Baruch 4, 37)

  • Surge, Ierusalem, et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos a solis ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in memoria Dei. (Liber Baruch 5, 5)

  • Qui respondens dixit: “Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei"”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 4)

  • Et respondens centurio ait: “Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 8)

  • Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit, (Evangelium secundum Matthaeum 8, 16)

  • Tunc accedentes discipuli dicunt ei: “Scis quia pharisaei, audito verbo, scandalizati sunt?”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 12)

  • Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait archisynagogo: “Noli timere; tantummodo crede!”. (Evangelium secundum Marcum 5, 36)

  • Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas. (Evangelium secundum Marcum 10, 22)

  • Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis et herodianis, ut eum caperent in verbo. (Evangelium secundum Marcum 12, 13)

  • Et respondens Simon dixit: “Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia”. (Evangelium secundum Lucam 5, 5)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina