Löydetty 82 Tulokset: verbo

  • propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus. (Evangelium secundum Lucam 7, 7)

  • Iesus autem, audito hoc verbo, respondit ei: “Noli timere; crede tantum, et salva erit”. (Evangelium secundum Lucam 8, 50)

  • At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et time bant interrogare eum de hoc verbo. (Evangelium secundum Lucam 9, 45)

  • Non est tibi pars neque sors in verbo isto; cor enim tuum non est rectum coram Deo. (Actus Apostolorum 8, 21)

  • Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. (Actus Apostolorum 14, 3)

  • Conveneruntque apostoli et presbyteri videre de verbo hoc. (Actus Apostolorum 15, 6)

  • Iudas quoque et Silas, cum et ipsi essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt. (Actus Apostolorum 15, 32)

  • Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum. (Actus Apostolorum 18, 5)

  • si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et lege vestra, vos ipsi videritis; iudex ego horum nolo esse”. (Actus Apostolorum 18, 15)

  • Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus. (Actus Apostolorum 20, 32)

  • dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem. (Actus Apostolorum 20, 38)

  • Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. (Epistula ad Romanos 13, 9)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina