Löydetty 621 Tulokset: verbum Dei audi

  • Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen. (Liber Genesis 21, 12)

  • “Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos: in nobilissimo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum; nullusque te prohibebit, quin in sepulcro eius sepelias mortuum tuum”. (Liber Genesis 23, 6)

  • “Domine mi, audi me. Terra quadringentorum siclorum argenti inter me et te quid est hoc? Sepeli mortuum tuum”. (Liber Genesis 23, 15)

  • Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam in eo, quod praecipio tibi. (Liber Genesis 27, 8)

  • Ad quem mater: “In me sit, ait, ista maledictio, fili mi; tantum audi vocem meam et perge afferque, quae dixi”. (Liber Genesis 27, 13)

  • Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Charran; (Liber Genesis 27, 43)

  • Accedens autem propius Iudas confidenter ait: “Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim sicut pharao! (Liber Genesis 44, 18)

  • Qui respondit: “Quis te constituit principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti Aegyptium?”. Timuit Moyses et ait: “Quomodo palam factum est verbum istud?”. (Liber Exodus 2, 14)

  • Qui respondit: “Cras”. At ille: “Iuxta verbum, inquit, tuum faciam, ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. (Liber Exodus 8, 6)

  • Fecitque Dominus iuxta verbum Moysi, et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris; (Liber Exodus 8, 9)

  • qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a pharaone et a servis suis et a populo eius; non superfuit ne una quidem. (Liber Exodus 8, 27)

  • Constituitque Dominus tempus dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra”. (Liber Exodus 9, 5)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina