Löydetty 687 Tulokset: verbum Dei iustitiam
Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis” (Epistula ad Hebraeos 1, 9)
et bonum gustaverunt Dei verbum virtutesque saeculi venturi (Epistula ad Hebraeos 6, 5)
qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, (Epistula ad Hebraeos 11, 33)
et tubae sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum; (Epistula ad Hebraeos 12, 19)
Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. (Epistula ad Hebraeos 13, 7)
ira enim viri iustitiam Dei non operatur. (Epistula Iacobi 1, 20)
Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. (Epistula Iacobi 1, 21)
et suppleta est Scriptura dicens: “Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam”, et amicus Dei appellatus est. (Epistula Iacobi 2, 23)
renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens: (Epistula I Petri 1, 23)
verbum autem Domini manet in aeternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. (Epistula I Petri 1, 25)
Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini, (Epistula I Petri 3, 14)
Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis. (Epistula I Ioannis 1, 10)