Löydetty 127 Tulokset: virtutem Dei misericordiae

  • Isque, qui nuper videbatur fluctibus maris imperare propter super hominem iactantiam et in statera montium altitudines appendere, humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem omnibus ostendens, (Liber II Maccabaeorum 9, 8)

  • Nicanor tamen audiens quam virtutem haberent, qui cum Iuda erant, et animi magnitudinem pro patriae certaminibus, sanguine iudicium facere metuebat. (Liber II Maccabaeorum 14, 18)

  • Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur. (Liber II Maccabaeorum 15, 17)

  • quem nihil vetat, benefaciens, humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens et penetrans omnes spiritus intellegibiles, mundos, subtilissimos. (Liber Sapientiae 7, 23)

  • “Deus patrum meorum et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo (Liber Sapientiae 9, 1)

  • et dedit illi virtutem continendi omnia. (Liber Sapientiae 10, 2)

  • Si autem virtutem et operationem eorum mirati, intellegant ab illis quanto, qui haec fecit, fortior est illis: (Liber Sapientiae 13, 4)

  • Nosse enim te consummata iustitia est, et scire virtutem tuam radix est immortalitatis. (Liber Sapientiae 15, 3)

  • Quodam autem tempore et in medio aquarum supra virtutem ignis exardescit, ut iniquae terrae genimina exterminet. (Liber Sapientiae 16, 19)

  • Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur. (Liber Sapientiae 19, 20)

  • Non spondeas super virtutem tuam; quod si spoponderis, quasi restituens cogita. (Liber Ecclesiasticus 8, 16)

  • Non des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 9, 2)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina