Löydetty 127 Tulokset: virtutem Dei misericordiae

  • Et eduxit ex illo hominem misericordiae invenientem gratiam in oculis omnis carnis, (Liber Ecclesiasticus 44, 27)

  • Nam invocavit Dominum altissimum, et dedit in dextera eius virtutem tollere hominem fortem in bello et exaltare cornu gentis suae. (Liber Ecclesiasticus 47, 6)

  • Et liberasti me, secundum magnitudinem misericordiae et nominis tui, a laqueis praeparatis ad escam, (Liber Ecclesiasticus 51, 4)

  • Memoratus autem sum misericordiae tuae, Domine, et operationis tuae, quae a saeculo est, (Liber Ecclesiasticus 51, 11)

  • Qui dat lasso virtutem et invalido robur multiplicat. (Liber Isaiae 40, 29)

  • Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiae colliguntur, tamen non est qui intellegat: a facie enim malitiae collectus est iustus. (Liber Isaiae 57, 1)

  • Attende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae; ubi est zelus tuus et fortitudo tua? Commotio viscerum tuorum et misericordiae tuae super me continuerunt se. (Liber Isaiae 63, 15)

  • “Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus”. (Liber Ieremiae 16, 21)

  • NUN. Vigilavit super iniquitates meas, in manu eius convolutae sunt et impositae collo meo; debilitavit virtutem meam: dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere. (Lamentationes 1, 14)

  • HETH. Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes eius. (Lamentationes 3, 22)

  • et dabit Dominus virtutem nobis et illuminabit oculos nostros, et vivemus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis et sub umbra Balthasar filii eius et serviemus eis multis diebus et inveniemus gratiam in conspectu eorum. (Liber Baruch 1, 12)

  • Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile, quo uti potest is, qui possidet illud, quam falsi dii, aut etiam ostium in domo, quod custodit, quae in ea sunt, quam falsi dii, et columna lignea in regiis quam falsi dii. (Liber Baruch 6, 58)


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina