Löydetty 143 Tulokset: Nimis

  • Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis. (Liber Exodus 1, 20)

  • En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus. (Liber Exodus 9, 18)

  • et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi. (Liber Exodus 9, 35)

  • Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen : Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti. (Liber Exodus 11, 9)

  • Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. (Liber Exodus 12, 38)

  • Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus: et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis. (Liber Numeri 11, 33)

  • Locutusque est Moyses universa verba hæc ad omnes filios Israël, et luxit populus nimis. (Liber Numeri 14, 39)

  • Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena quæ est in littore maris, equi quoque et currus immensæ multitudinis. (Liber Iosue 11, 4)

  • Obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis. (Liber Iudicum 3, 17)

  • in tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim: afflictusque est Israël nimis. (Liber Iudicum 10, 9)

  • Percussitque ab Aroër usque dum venias in Mennith, viginti civitates, et usque ad Abel, quæ est vineis consita, plaga magna nimis: humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israël. (Liber Iudicum 11, 33)

  • Quæ cum venisset ad maritum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere: (Liber Iudicum 13, 6)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina