Löydetty 143 Tulokset: Nimis

  • Ideo hæc dicit Dominus: Interrogate gentes: Quis audivit talia horribilia, quæ fecit nimis virgo Israël? (Liber Ieremiae 18, 13)

  • Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, quæ comedi non poterant eo quod essent malæ. (Liber Ieremiae 24, 2)

  • reversi sunt, inquam, omnes Judæi de universis locis ad quæ profugerant, et venerunt in terram Juda ad Godoliam in Masphath, et collegerunt vinum et messem multam nimis. (Liber Ieremiae 40, 12)

  • Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis. (Liber Ieremiae 48, 16)

  • confusa est mater vestra nimis, et adæquata pulveri, quæ genuit vos: ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia, et arens. (Liber Ieremiae 50, 12)

  • Et dixit ad me: Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt. (Prophetia Ezechielis 9, 9)

  • Et ornata es auro et argento, et vestita es bysso et polymito et multicoloribus: similam, et mel, et oleum comedisti: et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum. (Prophetia Ezechielis 16, 13)

  • Naves maris, principes tui in negotiatione tua: et repleta es, et glorificata nimis in corde maris. (Prophetia Ezechielis 27, 25)

  • Et prophetavi sicut præceperat mihi: et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt: steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde. (Prophetia Ezechielis 37, 10)

  • In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum. (Prophetia Ezechielis 40, 2)

  • Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte. (Prophetia Ezechielis 47, 7)

  • nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis: porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis. (Prophetia Danielis 3, 22)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina