Löydetty 143 Tulokset: Nimis

  • Et ingressa Jerusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quæ habebat in corde suo. (Liber I Regum 10, 2)

  • Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas : non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni. (Liber I Regum 10, 10)

  • (Sed et classis Hiram, quæ portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas. (Liber I Regum 10, 11)

  • Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem : et vestivit eum auro fulvo nimis, (Liber I Regum 10, 18)

  • Vidit enim Dominus afflictionem Israël amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israëli. (Liber II Regum 14, 26)

  • Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino. (Liber II Regum 21, 16)

  • Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos. (Liber I Paralipomenon 16, 25)

  • Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis ut hoc facerem: obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi. (Liber I Paralipomenon 21, 8)

  • Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. (Liber I Paralipomenon 23, 17)

  • ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim quam cupio ædificare, magna est nimis, et inclyta. (Liber II Paralipomenon 2, 9)

  • Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia, ut hæc quæ dedit regina Saba regi Salomoni. (Liber II Paralipomenon 9, 9)

  • et urbes ædificavit sibi: habebat quippe greges ovium et armentorum innumerabiles, eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis. (Liber II Paralipomenon 32, 29)


“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina