Löydetty 143 Tulokset: Nimis

  • Sic ergo orante Esdra, et implorante eo et flente, et jacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo. (Liber Esdrae 10, 1)

  • Dixitque mihi rex : Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam ? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis : (Liber Nehemiae 2, 2)

  • Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum, iratus est valde : et motus nimis subsannavit Judæos, (Liber Nehemiae 4, 1)

  • Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitæ, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, et quod cœpissent interrupta concludi, irati sunt nimis. (Liber Nehemiae 4, 7)

  • Et erant qui dicerent : Filii nostri et filiæ nostræ multæ sunt nimis : accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus. (Liber Nehemiae 5, 2)

  • Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba hæc : (Liber Nehemiae 5, 6)

  • Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ. (Liber Nehemiae 7, 4)

  • Fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis : non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum. Et fuit lætitia magna nimis. (Liber Nehemiae 8, 17)

  • et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium. (Liber Nehemiae 11, 14)

  • Cœpit autem contristari nimis ipse, et Anna uxor ejus cum eo : et cœperunt ambo simul flere, eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos. (Liber Thobis 10, 3)

  • Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis. (Liber Iudith 2, 10)

  • Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas. (Liber Iudith 8, 7)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina