1. et die tertio nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ et erat mater Jesu ibi

2. vocatus est autem ibi et Jesus et discipuli ejus ad nuptias

3. et deficiente vino dicit mater Jesu ad eum vinum non habent

4. et dicit ei Jesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea

5. dicit mater ejus ministris quodcumque dixerit vobis facite

6. erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum capientes singulæ metretas binas vel ternas

7. dicit eis Jesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum

8. et dicit eis Jesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt

9. ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus

10. et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc

11. hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli ejus

12. post hoc descendit Capharnaum ipse et mater ejus et fratres ejus et discipuli ejus et ibi manserunt non multis diebus

13. et prope erat pascha Judæorum et ascendit Hierosolyma Jesus

14. et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes

15. et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes ejecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit æs et mensas subvertit

16. et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis

17. recordati vero sunt discipuli ejus quia scriptum est zelus domus tuæ comedit me

18. responderunt ergo Judæi et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia hæc facis

19. respondit Jesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud

20. dixerunt ergo Judæi quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud

21. ille autem dicebat de templo corporis sui

22. cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli ejus quia hoc dicebat et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus

23. cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine ejus videntes signa ejus quæ faciebat

24. ipse autem Jesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes

25. et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine





“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina