pronađen 217 Rezultati za: Amor sine infidelitate
timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis (Epistula ad Galatas 4, 11)
quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israël et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo (Epistula ad Ephesios 2, 12)
ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi (Epistula ad Philippenses 1, 10)
et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui (Epistula ad Philippenses 1, 14)
omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus (Epistula ad Philippenses 2, 14)
ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Epistula ad Philippenses 2, 15)
festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim (Epistula ad Philippenses 2, 28)
secundum æmulationem persequens ecclesiam Dei secundum justitiam quæ in lege est conversatus sine querella (Epistula ad Philippenses 3, 6)
gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam facientes in orationibus nostris sine intermissione (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 2)
vos testes estis et Deus quam sancte et juste et sine querella vobis qui credidistis fuimus (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 10)
ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)
ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Jesu cum omnibus sanctis ejus amen (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 13)