pronađen 925 Rezultati za: Ana
princeps autem sacerdotum Ananias præcepit adstantibus sibi percutere os ejus (Actus Apostolorum 23, 2)
post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt præsidem adversus Paulum (Actus Apostolorum 24, 1)
optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem (Epistula ad Romanos 9, 3)
Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum (Epistula ad Romanos 16, 20)
nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram (Epistula I ad Corinthios 7, 5)
temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere (Epistula I ad Corinthios 10, 13)
ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu et nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu Sancto (Epistula I ad Corinthios 12, 3)
quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris (Epistula I ad Corinthios 15, 17)
si quis non amat Dominum Jesum Christum sit anathema maranatha (Epistula I ad Corinthios 16, 22)
ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes ejus (Epistula II ad Corinthios 2, 11)
et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis (Epistula II ad Corinthios 11, 14)
præter illa quæ extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum (Epistula II ad Corinthios 11, 28)