pronađen 4922 Rezultati za: Arca autem Noe

  • et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus (Epistula ad Hebraeos 12, 10)

  • omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii sed mæroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit justitiæ (Epistula ad Hebraeos 12, 11)

  • et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur (Epistula ad Hebraeos 12, 13)

  • cujus vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et cælum (Epistula ad Hebraeos 12, 26)

  • quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quæ sunt inmobilia (Epistula ad Hebraeos 12, 27)

  • beneficientiæ autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus (Epistula ad Hebraeos 13, 16)

  • amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis (Epistula ad Hebraeos 13, 19)

  • Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti æterni Dominum nostrum Jesum (Epistula ad Hebraeos 13, 20)

  • rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis (Epistula ad Hebraeos 13, 22)

  • patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes (Epistula Iacobi 1, 4)

  • si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei (Epistula Iacobi 1, 5)

  • postulet autem in fide nihil hæsitans qui enim hæsitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur (Epistula Iacobi 1, 6)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina