pronađen 2430 Rezultati za: Arca foederis Philisthinorum et Israel

  • audite hæc principes domus Jacob et judices domus Israël qui abominamini judicium et omnia recta pervertitis (Prophetia Michaeae 3, 9)

  • nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super nos in virga percutient maxillam judicis Israël (Prophetia Michaeae 5, 1)

  • et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Juda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël et egressus ejus ab initio a diebus æternitatis (Prophetia Michaeae 5, 2)

  • propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet reliquiæ fratrum ejus convertentur ad filios Israël (Prophetia Michaeae 5, 3)

  • audiant montes judicium Domini et fortia fundamenta terræ quia judicium Domini cum populo suo et cum Israël dijudicabitur (Prophetia Michaeae 6, 2)

  • quia reddidit Dominus superbiam Jacob sicut superbiam Israël quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt (Prophetia Nahum 2, 2)

  • væ qui habitatis funiculum maris gens perditorum verbum Domini super vos Chanaan terra Philisthinorum et disperdam te ita ut non sit inhabitator (Prophetia Sophoniae 2, 5)

  • propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israël quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in æternum reliquiæ populi mei diripient illos residui gentis meæ possidebunt eos (Prophetia Sophoniae 2, 9)

  • reliquiæ Israël non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat (Prophetia Sophoniae 3, 13)

  • lauda filia Sion jubilate Israël lætare et exulta in omni corde filia Hierusalem (Prophetia Sophoniae 3, 14)

  • abstulit Dominus judicium tuum avertit inimicos tuos rex Israël Dominus in medio tui non timebis malum ultra (Prophetia Sophoniae 3, 15)

  • et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt hæc et dixit ad me hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam et Israël et Hierusalem (Prophetia Zachariae 1, 19)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina