pronađen 72 Rezultati za: Arietes

  • rex autem Salomon et universus cœtus Israël et omnes qui fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves absque ullo numero tanta enim erat multitudo victimarum (Liber II Paralipomenon 5, 6)

  • immolaverunt Domino in die illa de manubiis et præda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia (Liber II Paralipomenon 15, 11)

  • descenditque post annos ad eum in Samariam ad cujus adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos et populo qui venerat cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad (Liber II Paralipomenon 18, 2)

  • obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario pro Juda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini (Liber II Paralipomenon 29, 21)

  • mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem (Liber II Paralipomenon 29, 22)

  • porro numerus holocaustorum quæ obtulit multitudo hic fuit tauros septuaginta arietes centum agnos ducentos (Liber II Paralipomenon 29, 32)

  • et obtulerunt in dedicationem domus Dei vitulos centum arietes ducentos agnos quadringentos hircos caprarum pro peccato totius Israël duodecim juxta numerum tribuum Israël (Liber Esdrae 6, 17)

  • libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos arietes agnos et sacrificia et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem (Liber Esdrae 7, 17)

  • sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis obtulerunt holocaustomata Deo Israël vitulos duodecim pro omni Israël arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos pro peccato duodecim omnia in holocaustum Domino (Liber Esdrae 8, 35)

  • parabatur autem mihi per dies singulos bos unus arietes sex electi exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non quæsivi valde enim erat adtenuatus populus (Liber Nehemiae 5, 18)

  • duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis (Liber Thobis 8, 22)

  • sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Job et offerte holocaustum pro vobis Job autem servus meus orabit pro vobis faciem ejus suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Job (Liber Iob 42, 8)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina