pronađen 48 Rezultati za: Cælorum
et dicens pænitentiam agite adpropinquavit enim regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 3, 2)
exinde cœpit Jesus prædicare et dicere pænitentiam agite adpropinquavit enim regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 17)
beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 3)
beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 10)
qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno cælorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 19)
dico enim vobis quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisæorum non intrabitis in regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 20)
non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum cælorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cælis est ipse intrabit in regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 7, 21)
dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 8, 11)
euntes autem prædicate dicentes quia adpropinquavit regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 10, 7)
amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum major Johanne Baptista qui autem minor est in regno cælorum major est illo (Evangelium secundum Matthaeum 11, 11)
a diebus autem Johannis Baptistæ usque nunc regnum cælorum vim patitur et violenti rapiunt illud (Evangelium secundum Matthaeum 11, 12)
qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum illis autem non est datum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 11)