pronađen 119 Rezultati za: Christus promittere
sic autem hoc prædicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum ædificarem (Epistula ad Romanos 15, 20)
divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis (Epistula I ad Corinthios 1, 13)
non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi (Epistula I ad Corinthios 1, 17)
fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est qui est Christus Jesus (Epistula I ad Corinthios 3, 11)
vos autem Christi Christus autem Dei (Epistula I ad Corinthios 3, 23)
expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus (Epistula I ad Corinthios 5, 7)
nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia et nos per ipsum (Epistula I ad Corinthios 8, 6)
et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est (Epistula I ad Corinthios 8, 11)
et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus (Epistula I ad Corinthios 10, 4)
volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus (Epistula I ad Corinthios 11, 3)
sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus (Epistula I ad Corinthios 12, 12)
tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas (Epistula I ad Corinthios 15, 3)