pronađen 216 Rezultati za: Dei Abraham et Ismaël

  • memores esse debent quomodo pater noster Abraham temptatus est et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus est (Liber Iudith 8, 22)

  • principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes terræ vehementer elevati sunt (Liber Psalmorum 46, 10)

  • semen Abraham servi ejus filii Jacob electi ejus (Liber Psalmorum 104, 6)

  • quod disposuit ad Abraham et juramenti sui ad Isaac (Liber Psalmorum 104, 9)

  • quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum (Liber Psalmorum 104, 42)

  • Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad justitiam (Liber I Maccabaeorum 2, 52)

  • inventum est in scriptura de Spartiatis et Judæis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham (Liber I Maccabaeorum 12, 21)

  • benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est ad Abraham et Isaac et Jacob servorum suorum fidelium (Liber II Maccabaeorum 1, 2)

  • Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo (Liber Ecclesiasticus 44, 20)

  • et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius (Liber Ecclesiasticus 44, 24)

  • propter hoc hæc dicit Dominus ad domum Jacob qui redemit Abraham non modo confundetur Jacob nec modo vultus ejus erubescet (Liber Isaiae 29, 22)

  • et tu Israël serve meus Jacob quem elegi semen Abraham amici mei (Liber Isaiae 41, 8)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina