pronađen 2371 Rezultati za: Deus providebit Angelus montis promissionem test obedientiam fidem pactum et arietem et hereditatem iusiurandum renovationem descensus prosperitas

  • nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat (Epistula Iacobi 1, 13)

  • fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ (Epistula Iacobi 2, 1)

  • audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se (Epistula Iacobi 2, 5)

  • quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum (Epistula Iacobi 2, 14)

  • sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam (Epistula Iacobi 2, 18)

  • tu credis quoniam unus est Deus bene facis et dæmones credunt et contremescunt (Epistula Iacobi 2, 19)

  • majorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam (Epistula Iacobi 4, 6)

  • benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis (Epistula I Petri 1, 3)

  • in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in cælis in vobis (Epistula I Petri 1, 4)

  • qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo (Epistula I Petri 1, 5)

  • si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum amen (Epistula I Petri 4, 11)

  • similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam (Epistula I Petri 5, 5)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina