pronađen 73 Rezultati za: Dicebant
hæc autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Jesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra (Evangelium secundum Ioannem 8, 6)
dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Jesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis (Evangelium secundum Ioannem 8, 19)
dicebant ergo Judæi numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire (Evangelium secundum Ioannem 8, 22)
dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Jesus principium quia et loquor vobis (Evangelium secundum Ioannem 8, 25)
itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est (Evangelium secundum Ioannem 9, 8)
dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi (Evangelium secundum Ioannem 9, 10)
dicebant ergo ex Pharisæis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator hæc signa facere et scisma erat in eis (Evangelium secundum Ioannem 9, 16)
dicebant autem multi ex ipsis dæmonium habet et insanit quid eum auditis (Evangelium secundum Ioannem 10, 20)
alii dicebant hæc verba non sunt dæmonium habentis numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire (Evangelium secundum Ioannem 10, 21)
circumdederunt ergo eum Judæi et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam (Evangelium secundum Ioannem 10, 24)
et multi venerunt ad eum et dicebant quia Johannes quidem signum fecit nullum (Evangelium secundum Ioannem 10, 41)
collegerunt ergo pontifices et Pharisæi concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit (Evangelium secundum Ioannem 11, 47)