pronađen 63 Rezultati za: Diis

  • non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis offerentes filios et filias et conburentes igne (Liber Deuteronomii 12, 31)

  • si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ aut filius tuus vel filia sive uxor quæ est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui (Liber Deuteronomii 13, 6)

  • egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tuæ atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis (Liber Deuteronomii 13, 13)

  • ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam cæli quæ non præcepi (Liber Deuteronomii 17, 3)

  • ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum (Liber Deuteronomii 20, 18)

  • ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi (Liber Deuteronomii 28, 36)

  • disperget te Dominus in omnes populos a summitate terræ usque ad terminos ejus et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus (Liber Deuteronomii 28, 64)

  • ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cujus cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem (Liber Deuteronomii 29, 18)

  • et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerant adtributi (Liber Deuteronomii 29, 26)

  • provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt (Liber Deuteronomii 32, 16)

  • immolaverunt dæmonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum (Liber Deuteronomii 32, 17)

  • eo quod præterieritis pactum Domini Dei vestri quod pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos cito atque velociter consurget in vos furor Domini et auferemini de terra hac optima quam tradidit vobis (Liber Iosue 23, 16)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina