pronađen 1140 Rezultati za: Domino

  • anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum quæ oblata est Domino peribit de populis suis (Liber Leviticus 7, 20)

  • loquere filiis Israël qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta ejus (Liber Leviticus 7, 29)

  • tenebit manibus adipem hostiæ et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti (Liber Leviticus 7, 30)

  • quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai (Liber Leviticus 7, 38)

  • lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut præceperat ei (Liber Leviticus 8, 21)

  • tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum (Liber Leviticus 8, 26)

  • tradens simul omnia Aaron et filiis ejus qui postquam levaverunt ea coram Domino (Liber Leviticus 8, 27)

  • tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut præceperat ei Dominus (Liber Leviticus 8, 29)

  • tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino (Liber Leviticus 9, 2)

  • bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis (Liber Leviticus 9, 4)

  • pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut præceperat Moses (Liber Leviticus 9, 21)

  • et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbæ laudaverunt Dominum ruentes in facies suas (Liber Leviticus 9, 24)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina