pronađen 37 Rezultati za: Gabaa

  • posueruntque filii Israël insidias per circuitum urbis Gabaa (Liber Iudicum 20, 29)

  • sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut primo et secundo die et cæderent per duas semitas terga vertentes quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter viros (Liber Iudicum 20, 31)

  • atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus cæderentur nec erat ulla morientium requies ceciderunt atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa (Liber Iudicum 20, 43)

  • venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini (Liber I Samuelis 7, 1)

  • et percussit Jonathan stationem Philisthim quæ erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant Hebræi (Liber I Samuelis 13, 3)

  • surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros (Liber I Samuelis 13, 15)

  • et Saul et Jonathan filius ejus populusque qui inventus fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim consederant in Machmas (Liber I Samuelis 13, 16)

  • porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quæ erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum (Liber I Samuelis 14, 2)

  • unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa (Liber I Samuelis 14, 5)

  • et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens (Liber I Samuelis 14, 16)

  • et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod est in Rama hastam manu tenens cunctique socii ejus circumstarent eum (Liber I Samuelis 22, 6)

  • ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ in colle Achilæ quæ est ad dexteram deserti (Liber I Samuelis 23, 19)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina