pronađen 267 Rezultati za: Hii

  • honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis (Liber Ecclesiasticus 7, 33)

  • et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Judam (Liber Isaiae 9, 20)

  • et erit in die illa non adiciet residuum Israël et hii qui fugerint de domo Jacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israël in veritate (Liber Isaiae 10, 20)

  • hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari (Liber Isaiae 24, 14)

  • verum hii quoque præ vino nescierunt et præ ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt judicium (Liber Isaiae 28, 7)

  • et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis adlidet in turbine et in lapide grandinis (Liber Isaiae 30, 30)

  • ut sciant hii qui ab ortu solis et qui ab occidente quoniam absque me non est ego Dominus et non est alter (Liber Isaiae 45, 6)

  • ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini judicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt jugum ruperunt vincula (Liber Ieremiae 5, 5)

  • reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum (Liber Ieremiae 11, 10)

  • ZAI recordare paupertatis et transgressionis meæ absinthii et fellis (Lamentationes 3, 19)

  • hii autem non liberantur ab erugine et tinea (Liber Baruch 6, 11)

  • non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores sunt (Liber Baruch 6, 56)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina