pronađen 319 Rezultati za: Ipsi

  • quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas (Epistula ad Hebraeos 3, 10)

  • et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahæ (Epistula ad Hebraeos 7, 5)

  • non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Ægypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus (Epistula ad Hebraeos 8, 9)

  • quia hoc testamentum quod disponam domui Israël post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (Epistula ad Hebraeos 8, 10)

  • mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes (Epistula ad Hebraeos 13, 3)

  • obœdite præpositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis (Epistula ad Hebraeos 13, 17)

  • vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad judicia (Epistula Iacobi 2, 6)

  • nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos (Epistula Iacobi 2, 7)

  • sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis (Epistula I Petri 1, 15)

  • et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum (Epistula I Petri 2, 5)

  • omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis (Epistula I Petri 5, 7)

  • ipsi imperium in sæcula sæculorum amen (Epistula I Petri 5, 11)


“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina