pronađen 2334 Rezultati za: Israël

  • sed dico numquid Israël non cognovit primus Moses dicit ego ad æmulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam (Epistula ad Romanos 10, 19)

  • ad Israël autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Epistula ad Romanos 10, 21)

  • non reppulit Deus plebem suam quam præsciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israël (Epistula ad Romanos 11, 2)

  • quid ergo quod quærebat Israël hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excæcati sunt (Epistula ad Romanos 11, 7)

  • nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia cæcitas ex parte contigit in Israël donec plenitudo gentium intraret (Epistula ad Romanos 11, 25)

  • et sic omnis Israël salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Jacob (Epistula ad Romanos 11, 26)

  • videte Israël secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris (Epistula I ad Corinthios 10, 18)

  • quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Mosi propter gloriam vultus ejus quæ evacuatur (Epistula II ad Corinthios 3, 7)

  • et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israël in faciem ejus quod evacuatur (Epistula II ad Corinthios 3, 13)

  • et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israël Dei (Epistula ad Galatas 6, 16)

  • quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israël et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo (Epistula ad Ephesios 2, 12)

  • circumcisus octava die ex genere Israël de tribu Beniamin Hebræus ex Hebræis secundum legem Pharisæus (Epistula ad Philippenses 3, 5)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina