pronađen 282 Rezultati za: Jesu Christe
dicens sine quid nobis et tibi Jesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei (Evangelium secundum Lucam 4, 34)
quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Jesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine (Evangelium secundum Lucam 5, 8)
ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Jesu (Evangelium secundum Lucam 6, 11)
et cum audisset de Jesu misit ad eum seniores Judæorum rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus (Evangelium secundum Lucam 7, 3)
is ut vidit Jesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Jesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas (Evangelium secundum Lucam 8, 28)
et ecce venit vir cui nomen Jairus et ipse princeps synagogæ erat et cecidit ad pedes Jesu rogans eum ut intraret in domum ejus (Evangelium secundum Lucam 8, 41)
et levaverunt vocem dicentes Jesu præceptor miserere nostri (Evangelium secundum Lucam 17, 13)
et clamavit dicens Jesu Fili David miserere mei (Evangelium secundum Lucam 18, 38)
adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Judas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Jesu ut oscularetur eum (Evangelium secundum Lucam 22, 47)
Herodes autem viso Jesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri (Evangelium secundum Lucam 23, 8)
hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu (Evangelium secundum Lucam 23, 52)
et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu (Evangelium secundum Lucam 24, 3)