pronađen 486 Rezultati za: Jesus
Martha ergo ut audivit quia Jesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat (Evangelium secundum Ioannem 11, 20)
dicit illi Jesus resurget frater tuus (Evangelium secundum Ioannem 11, 23)
dixit ei Jesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet (Evangelium secundum Ioannem 11, 25)
nondum enim venerat Jesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha (Evangelium secundum Ioannem 11, 30)
Maria ergo cum venisset ubi erat Jesus videns eum cecidit ad pedes ejus et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus (Evangelium secundum Ioannem 11, 32)
Jesus ergo ut vidit eam plorantem et Judæos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum (Evangelium secundum Ioannem 11, 33)
et lacrimatus est Jesus (Evangelium secundum Ioannem 11, 35)
Jesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei (Evangelium secundum Ioannem 11, 38)
ait Jesus tollite lapidem dicit ei Martha soror ejus qui mortuus fuerat Domine jam fetet quadriduanus enim est (Evangelium secundum Ioannem 11, 39)
dicit ei Jesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei (Evangelium secundum Ioannem 11, 40)
tulerunt ergo lapidem Jesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me (Evangelium secundum Ioannem 11, 41)
et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Jesus eis solvite eum et sinite abire (Evangelium secundum Ioannem 11, 44)