pronađen 54 Rezultati za: Jonathas
et movit inde Jonathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria (Liber I Maccabaeorum 10, 86)
et reversus est Jonathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa (Liber I Maccabaeorum 10, 87)
et narraverunt regi quia hæc fecit Jonathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex (Liber I Maccabaeorum 11, 5)
et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic (Liber I Maccabaeorum 11, 6)
et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 11, 7)
in diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa ut expugnarent arcem quæ est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas (Liber I Maccabaeorum 11, 20)
et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem (Liber I Maccabaeorum 11, 21)
ut audivit autem Jonathas jussit obsideri et elegit de senioribus Israël et de sacerdotibus et dedit se periculo (Liber I Maccabaeorum 11, 23)
et postulavit Jonathas a rege ut inmunem faceret Judæam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta (Liber I Maccabaeorum 11, 28)
et misit Jonathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in præsidiis erant quia inpugnabant Israël (Liber I Maccabaeorum 11, 41)
et misit ei Jonathas tria milia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum (Liber I Maccabaeorum 11, 44)
et exiit Jonathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice (Liber I Maccabaeorum 11, 60)