pronađen 44 Rezultati za: Judæa
discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus (Actus Apostolorum 11, 29)
Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus jussit eos duci descendensque a Judæa in Cæsaream ibi commoratus est (Actus Apostolorum 12, 19)
et quidam descendentes de Judæa docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri (Actus Apostolorum 15, 1)
et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Judæa propheta nomine Agabus (Actus Apostolorum 21, 10)
post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quæ erat Judæa vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quæ est in Jesum Christum (Actus Apostolorum 24, 24)
at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Judæa neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum (Actus Apostolorum 28, 21)
ut liberer ab infidelibus qui sunt in Judæa et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis (Epistula ad Romanos 15, 31)
vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quæ sunt in Judæa in Christo Jesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Judæis (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 14)