pronađen 227 Rezultati za: Latin Verse Bible Study: De lege legis
quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea (Epistula ad Galatas 3, 10)
quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum manifestum est quia justus ex fide vivit (Epistula ad Galatas 3, 11)
Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno (Epistula ad Galatas 3, 13)
nam si ex lege hereditas jam non ex repromissione Abrahæ autem per promissionem donavit Deus (Epistula ad Galatas 3, 18)
lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quæ posset vivificare vere ex lege esset justitia (Epistula ad Galatas 3, 21)
prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat (Epistula ad Galatas 3, 23)
at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege (Epistula ad Galatas 4, 4)
ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus (Epistula ad Galatas 4, 5)
dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis (Epistula ad Galatas 4, 21)
testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universæ legis faciendæ (Epistula ad Galatas 5, 3)
evacuati estis a Christo qui in lege justificamini a gratia excidistis (Epistula ad Galatas 5, 4)
quod si spiritu ducimini non estis sub lege (Epistula ad Galatas 5, 18)