pronađen 89 Rezultati za: Mari

  • et recordatus est dierum sæculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui (Liber Isaiae 63, 11)

  • et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Græciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus (Liber Isaiae 66, 19)

  • me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari præceptum sempiternum quod non præteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus ejus et non transibunt illud (Liber Ieremiae 5, 22)

  • vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen ejus quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet (Liber Ieremiae 46, 18)

  • a voce ruinæ eorum commota est terra clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus (Liber Ieremiae 49, 21)

  • ad Damascum confusa est Emath et Arfad quia auditum pessimum audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere non potuit (Liber Ieremiae 49, 23)

  • et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi quæ habitas in mari urbs inclita quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi (Prophetia Ezechielis 26, 17)

  • nunc stupebunt naves in die pavoris tui et turbabuntur insulæ in mari eo quod nullus egrediatur ex te (Prophetia Ezechielis 26, 18)

  • quæ in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terræ (Prophetia Ezechielis 27, 33)

  • nunc contrita es a mari in profundis aquarum opes tuæ et omnis multitudo tua quæ erat in medio tui ceciderunt (Prophetia Ezechielis 27, 34)

  • fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Ægypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum (Prophetia Ezechielis 32, 2)

  • hic est autem terminus terræ ad plagam septentrionalem a mari magno via Bethalon venientibus Sadada (Prophetia Ezechielis 47, 15)


“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina