pronađen 101 Rezultati za: Matris

  • nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput ejus est (Liber Numeri 6, 7)

  • ne fiat hæc quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suæ ecce jam medium carnis ejus devoratum est lepra (Liber Numeri 12, 12)

  • si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ aut filius tuus vel filia sive uxor quæ est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui (Liber Deuteronomii 13, 6)

  • quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suæ (Liber Deuteronomii 14, 21)

  • si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et cœrcitus obœdire contempserit (Liber Deuteronomii 21, 18)

  • maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suæ et dicet omnis populus amen (Liber Deuteronomii 27, 22)

  • quibus ille ait fratres mei fuerunt filii matris meæ vivit Dominus si servassetis eos non vos occiderem (Liber Iudicum 8, 19)

  • abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem ad fratres matris suæ et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matris suæ dicens (Liber Iudicum 9, 1)

  • locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sychem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes frater noster est (Liber Iudicum 9, 3)

  • quia concipies et paries filium cujus non tanget caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum (Liber Iudicum 13, 5)

  • sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suæ (Liber Iudicum 13, 7)

  • tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam ferrum numquam ascendit super caput meum quia nazareus id est consecratus Deo sum de utero matris meæ si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines (Liber Iudicum 16, 17)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina