pronađen 445 Rezultati za: Misit
et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos (Evangelium secundum Lucam 15, 15)
et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos (Evangelium secundum Lucam 19, 29)
et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineæ darent illi qui cæsum dimiserunt eum inanem (Evangelium secundum Lucam 20, 10)
et dixit vere dico vobis quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit (Evangelium secundum Lucam 21, 3)
nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei hæc autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit (Evangelium secundum Lucam 21, 4)
et misit Petrum et Johannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus (Evangelium secundum Lucam 22, 8)
et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto (Evangelium secundum Ioannem 1, 33)
non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum (Evangelium secundum Ioannem 3, 17)
quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum (Evangelium secundum Ioannem 3, 34)
dicit eis Jesus meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me ut perficiam opus ejus (Evangelium secundum Ioannem 4, 34)
ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum (Evangelium secundum Ioannem 5, 23)
amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam æternam et in judicium non venit sed transit a morte in vitam (Evangelium secundum Ioannem 5, 24)