pronađen 353 Rezultati za: Moses et pharaonem

  • cui respondit Moses venit ad me populus quærens sententiam Dei (Liber Exodus 18, 15)

  • quibus auditis Moses fecit omnia quæ ille suggesserat (Liber Exodus 18, 24)

  • Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait hæc dices domui Jacob et adnuntiabis filiis Israël (Liber Exodus 19, 3)

  • venit Moses et convocatis majoribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus (Liber Exodus 19, 7)

  • responditque universus populus simul cuncta quæ locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum (Liber Exodus 19, 8)

  • ait ei Dominus jam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum (Liber Exodus 19, 9)

  • descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit eum cumque lavissent vestimenta sua (Liber Exodus 19, 14)

  • cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis (Liber Exodus 19, 17)

  • et sonitus bucinæ paulatim crescebat in majus et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei (Liber Exodus 19, 19)

  • dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et jussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum (Liber Exodus 19, 23)

  • descendit Moses ad populum et omnia narravit eis (Liber Exodus 19, 25)

  • et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis (Liber Exodus 20, 20)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina