pronađen 77 Rezultati za: Nomini

  • Deus autem dixit mihi non ædificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis (Liber I Paralipomenon 28, 3)

  • Domine Deus noster omnis hæc copia quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt omnia (Liber I Paralipomenon 29, 16)

  • decrevit autem Salomon ædificare domum nomini Domini et palatium sibi (Liber II Paralipomenon 2, 1)

  • sic fac mecum ut ædificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum quæ mandata sunt Israheli (Liber II Paralipomenon 2, 4)

  • ego autem ædificavi domum nomini ejus ut habitaret ibi in perpetuum (Liber II Paralipomenon 6, 2)

  • a die qua eduxi populum meum de terra Ægypti non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut ædificaretur in ea domus nomini meo neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo meo Israël (Liber II Paralipomenon 6, 5)

  • cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël (Liber II Paralipomenon 6, 7)

  • dixit Dominus ad eum quia hæc fuit voluntas tua ut ædificares domum nomini meo bene quidem fecisti habere hujuscemodi voluntatem (Liber II Paralipomenon 6, 8)

  • sed non tu ædificabis domum verum filius tuus qui egredietur de lumbis tuis ipse ædificabit domum nomini meo (Liber II Paralipomenon 6, 9)

  • conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israël sicut locutus est Dominus et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël (Liber II Paralipomenon 6, 10)

  • si clauso cælo pluvia non fluxerit propter peccata populi et deprecati te fuerint in loco isto et confessi nomini tuo et conversi a peccatis suis cum eos adflixeris (Liber II Paralipomenon 6, 26)

  • si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas hæc est quam elegisti et domus quam ædificavi nomini tuo (Liber II Paralipomenon 6, 34)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina