pronađen 36 Rezultati za: Novit
omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare (Evangelium secundum Matthaeum 11, 27)
et ait illis vos estis qui justificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum (Evangelium secundum Lucam 16, 15)
sed turba hæc quæ non novit legem maledicti sunt (Evangelium secundum Ioannem 7, 49)
sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus (Evangelium secundum Ioannem 10, 15)
et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis (Actus Apostolorum 15, 8)
et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt (Epistula I ad Corinthios 3, 20)
novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare (Epistula II Petri 2, 9)
videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum (Epistula I Ioannis 3, 1)
quoniam si reprehenderit nos cor major est Deus corde nostro et novit omnia (Epistula I Ioannis 3, 20)
nos ex Deo sumus qui novit Deum audit nos qui non est ex Deo non audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris (Epistula I Ioannis 4, 6)
qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est (Epistula I Ioannis 4, 8)
oculi autem ejus sicut flamma ignis et in capite ejus diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse (Apocalypsis Ioannis 19, 12)